라틴어 문장 검색

Quis enim Trinitatem, vel tres personas in ea sibi coaeternas et coaequales, quarum unaquaeque sit Deus in illis Scripturis dici meminerit, aut Pilatum Pontium appellari, aut ad inferos animam descendisse Christi, et alia quaedam quae in verbis non continentur canonicis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:20)
Iuxta ripae tamen extrema diutius ambulando devenit ad pontem, qui tali erat forma compositus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:3)
Pons quidem erat aureus et in duabus utrinque ripis capita tenens;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:4)
medium vero pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda submersum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:5)
"Fluvium per pontem transire laboro."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 6:2)
Nam, si pacificus mihi non patuerit pontis ingressus, viam aperire non nisi gladio conabor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:4)
Iuvenis vero vulneris dolore pertactus versus pontis militem lanceae direxit acumen, et eius acriter pugnando perforavit intrinseca et ipsum ex equo turpiter prostravit in herbam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:9)
(Per placidam vallem, et paucis accessa vireta) Pygmaeum quondam steterat, dum fata sinebant, Imperium.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:1)
Nunc si quis dura evadat per saxa viator, Desertosque lares, et valles ossibus albas Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:3)
Elysii valles nunc agmine lustrat inani, Et veterum heroum miscetur grandibus umbris Plebs parva:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 16:2)
lustrat nemora, valles exquirit, montes et rupes armata obsidet manu;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:10)
Cuius iter, gressus obstacula nulla retardant, Non strepitus, non ira maris, non uallis abyssus, Non iuga, non celsi preceps audacia montis Asperitasque uie saxis callosa, nec ipse Limitis ambages desertaque nescia gressus, Non rabies uenti, non imbribus hebria nubes, Non tonitrus horrenda lues, non nubilus aer Quin superos adeat, quin uisitet astra Deique Imbibat archanum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:3)
Illic Porfirius directo tramite pontem Dirigit et monstrat callem quo lector abyssum Intrat Aristotilis, penetrans penetralia libri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:2)
Scrupulus in planum descendit, surgit in equm Vallis et in curuum demittitur angulus, orbis Planiciem claudit planumque reducit in orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:36)
Hic artem totam picture lingua recenset, Que mensurandi doctrinam fundit et usum Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat Paruaque consequitur, metitur magna, profundum Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION