라틴어 문장 검색

Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi castra pia statione tenent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum62)
quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 87:2)
legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 238:1)
cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia volgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 246:1)
At si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장8)
ita obstans cerae ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장11)
Ponticae gentes a septentrione in sinistrum iacent, a Pontico cognominatae mari.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION