라틴어 문장 검색

Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 7:1)
Id tam obscure atque praecise et tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his enarravit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 8:1)
Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 22:1)
Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 4:1)
Verba Masuri Sabini apposui ex libro luris civilis secundo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 16:1)
"Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 3:2)
Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 11:3)
Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a 'reliquendo' dictum, tamquam ' caerimoniae' a 'carendo.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 9:1)
Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra - quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat - , quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam involganda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 10:1)
Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:1)
Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:1)
set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 29:3)
Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:1)
Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam Pro Bithynis dixit hoc principio usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:1)
Tum senatus rem ad pontifices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION