라틴어 문장 검색

Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 8:1)
"ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:5)
Nulla in hoc libello adulatio - adulator quippe blandus inimicus est - nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatudine virginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:2)
Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo aliquid nobis de evangelio retulit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:2)
Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:5)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 8:1)
Dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de pervicacia Catonis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:3)
'parvae' autem in adulationem Augusti dictum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2766)
ergo modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 86111)
agnoscoque libens postquam probavit ex habitu corporis vera esse quae dicebat Aeneas, per Anchisen eum laudat adulatione deposita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1551)
namque erit ille mihi semper deus et iteratio ipsa ex- clusit adulationis colorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 71)
nec totum tamen dandum est adulationi, sed et veritati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 243)
"Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum et praeclaro viro honor verius et optimo amor dulcius praebeatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:10)
ut igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem blanditiam assentationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION