라틴어 문장 검색

illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Carventana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Volsco agro ingentes factas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 608:2)
victor exercitus depopulatus Volscum agrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 630:3)
Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 654:3)
agros nostros miliens depopulati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 45:2)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)
tota vis in populationibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 168:1)
Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 184:1)
A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu - etenim ab tribunis plebis impediebantur - sed prope voluntariorum quos adhortando incitaverant coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 185:1)
ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 273:2)
nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 299:1)
persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 25:1)
unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 105:1)
ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 305:1)
populatio itaque non illi vagae similis, quam Volscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat, sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis gravior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 326:2)
ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION