라틴어 문장 검색

adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum, ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 558:1)
Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 19:1)
adversus hunc hostem cum, quantum ex quaque civitate militum scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 278:1)
inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,omissa oppugnatione urbis,diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 294:2)
deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 335:1)
verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 337:1)
Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere, sequente quamquam non probante Amynandro, nec effusas populationes Aetolorum nec castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine aut cura muniendi posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 472:1)
Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 397:1)
inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:2)
ita libera ab tergo populatio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 223:1)
Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 317:1)
quae si eadem Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:2)
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:1)
et Aetolos inde avocavit populatio maritimae orae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 74:1)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION