라틴어 문장 검색

Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit seculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 13:3)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos Et plus quam putri, Naevia, parcis apro, Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda Attulerit.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIII1)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Avidi secuntur vilicae sinum porci Matremque plenam mollis agnus expectat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII8)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIV5)
Invitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXII1)
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo, Talia lunata splenia fronte sedent.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII11)
Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XI2)
Civis non Syriaeve Parthiaeve, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque verna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum vitium, quod est poeta, Pullo Mevius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVI2)
Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus, Inter spumantes ilice pastus apros.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXI Porcus1)
nam aut haec immolantur quae obsunt eorum muneribus, ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, quia vitibus nocet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1183)
albi circum ubera nati Varro dicit etiam hoc signi fuisse, quod, cum etiam alterius coloris porci in fetu huius porcae fuerint, albi tantummodo circa ubera sint reperti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3921)

SEARCH

MENU NAVIGATION