라틴어 문장 검색

Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:2)
sed quod amara vides eadem quae fluvida constant, sudor uti maris est, minime mirabile debet * * * nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis est, sed levibus admixta doloris corpora.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:22)
nam volgo fieri portenta videres, semiferas hominum species existere et altos inter dum ramos egigni corpore vivo multaque conecti terrestria membra marinis, tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras pascere naturam per terras omniparentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:17)
cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur, ne loca deserta ab divis quoque forte putentur sola tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:6)
cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:15)
Multaque tum tellus etiam portenta creare conatast mira facie membrisque coorta, androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, orba pedum partim, manuum viduata vicissim, muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:7)
cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum nec potuere cupitum aetatis tangere florem nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:8)
Traditur autem in libro Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:1)
alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:3)
Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur, Spe trahis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:33)
Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus Invalida cum puppe levat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:56)
Nam quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse Hanc sciet et Crassi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:51)
Portentum est, quotiens coepit imago loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CII5)
hoc enim claris et fortibus viris fieri solebat, ut quin ipsa arrectis, visu mirabile, in hastis praefigunt capita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5582)
portendere significari debito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1841)

SEARCH

MENU NAVIGATION