라틴어 문장 검색

hoc non tamquam quaestionem, sed, ut illi mos erat, pro tractatione aut loco.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 8:10)
ARGENTARIVS in quae solebat scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 21:10)
" Non fuit," inquis, " illis aut ea fortuna aut ea dignitas, quae admitti ad publicarum rerum tractationem solet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 38:4)
Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civilibus se detinere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:2)
Studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 99:5)
accusatur ab uxore malae tractationis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.2)
quotiens uelles eandem rem et quamdiu uelles diceret, abis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 7:8)
accusatur ab ea malae tractationis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.7)
Malae tractationis agit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.24)
Malae tractationis sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.1)
reus fit pater malae tractationis ab uxore.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.6)
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:9)
et nunc, cum id, quod possibilitas tua non habet, verecundia non petatur,1 dicas velim, qualiter futurus fueris humanus in factis, qui perduras avarus in verbis, nam tuorum peritiae comparatus non solum Cornelios oratores sed Ausonios quoque poetas vincere potes, si te hactenus philosophantem 2 nova subito ob iurisdietionem gloria capit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 2:1)
Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 1:1)
cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 198:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION