라틴어 문장 검색

Potio esse debet egelida et frigidae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장14)
si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장9)
cibis uti, sed ventrem contrahentibus, vino non multo meraco.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장13)
Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장20)
cibum modicum adsumere, vinum meracum quam asperrimum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장25)
Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장48)
Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장33)
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum . . . facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole vel ad ignem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장36)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)
— In hoc adfectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장3)
Si vero tumores etiam obcalluerunt et dolent, levat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari potione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장26)
Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장3)
deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장24)
Infantem vero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. 1, aut cui dictamni Cretici P. 1 adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장56)
si quid cibi vel potionis adsumptum est, ea redditur cito.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장82)

SEARCH

MENU NAVIGATION