라틴어 문장 검색

hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:146)
nec faciem, nec te pigeat laudare capillos et teretes digitos exiguumque pedem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:441)
nec dubita tereti scamnum producere lecto, et tenero soleam deme vel adde pedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 4:2)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
vallis Aricinae silva praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권140)
Redeuntem colle Lycaeo Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta talia verba refert" - restabat verba referre et precibus spretis fugisse per avia nympham, donec harenosi placidum Ladonis ad amnem venerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:7)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
Commissaque in unum paulatim tereti tenuantur acumine crura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:5)
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:13)
Cornua fulgebant auro, demissaque in armos pendebant tereti gemmata monilia collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:3)
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:10)
at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, adspicit in teretes lignum succedere suras, et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:4)
Purpureum chlamydis pennae traxere colorem, fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum, pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro, nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 47:4)
Quid non et satyri, saltatibus apta iuventus, fecere et pinu praecincti cornua Panes Silenusque, suis semper iuvenalior annis, quique deus fures vel falce vel inguine terret, ut poterentur ea?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:2)
et latro et cautus praecingitur ense viator;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1113)

SEARCH

MENU NAVIGATION