라틴어 문장 검색

Hoc etiam ad pacem Henrici cum Gallo promovendam eleganter viam stravit, tum quia foederatus tam potens (qualis fuerit Ferdinandus) se subtraxerat, tum quia pacis emptae praeclarum exemplum exhibueret, ita ut rex pacis non futurus esset mercator solus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:20)
Hoc tamen tibi constitutum sit, exempla praeclara non minus introducere quam imitare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:16)
Deliberare cum amicis aliquot paucis honorabile est et utile.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:28)
" Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장19)
O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:20)
Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:6)
Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:17)
Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:1)
O praeclara potentia, quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:4)
Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:1)
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum!"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:223)
ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus et Diomedeis tantum praeclarior ausis, quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:206)

SEARCH

MENU NAVIGATION