라틴어 문장 검색

Si Camaenae omnes, si facundia et suadela ipsa mihi centum ora, vocem ferream, linguamque Ciceronem ipsum eloquio vincentem, darent, haudquaquam Washingtonii Iaudem, tam multis et variis meritis dignam, memorare aut praedicare possum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.28)
Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini sic-casset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:2)
Quis enim valeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:4)
"Ignitum eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:20)
In quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem virginum pertinet, exquisierit, ordinant, expresserit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:10)
Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:15)
Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:2)
O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:24)
"Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:4)
Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret et Nineve nostra illius praeconio salvaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:15)
Tuncque conpletum est illud eloquium:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:18)
Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:12)
Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:4)
"In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:2)
Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi non eloquii venustate sed voluntate gratissimi in vos animi et Deo et legentibus placere desiderans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION