라틴어 문장 검색

"o quam te parcum in praeconia famae mens agitat matura tuae, quantumque ferentem fortunam virtute domas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권55)
o praeconium castitatis!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 5:6)
Opinor,generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates, aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:5)
Quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversatione amittendae voluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 1:1)
Sacra scriptura testatur, quam te bene nosse dubium non est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulae, in quibus eum erudire studuit, qualiter in domo Dei conuersari debuisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:6)
Quod specialiter iniuncto uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae singulare mysterium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.9)
Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus, quibus praeerat, ecclesiis celebrasse legitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:14)
Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:1)
] IN quo tunc monasterio nonnulla caelestis gratiae dona specialiter ostensa fuisse perhibentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV.2)
Mirum uero in modum ita aptum corpori uirginis sarcofagum inuentum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:7)
UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].2)
IN huius monasterio abbatissae fuit frater quidam diuina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV].2)
Quo in tempore, ad iussionem praefati regis presbyter ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus, desiderante rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter indiuiduo comitatu sacerdos esset, ac doctor.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:13)
Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis, ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae53)
Praeconium mi ut detis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9243)

SEARCH

MENU NAVIGATION