라틴어 문장 검색

nam vel inter tunicas is increscit vel in membranis, quae ibi circa venas et arterias sunt, ut eae gravatae occalluerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장40)
at si is vehementer increvit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장50)
interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum nervumque eius increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장61)
Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque eius id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장64)
Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장65)
Si media tunica vexata erit aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장18)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장57)
eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장10)
At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장8)
tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장19)
ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in iis . . . Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장48)
Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장77)
Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum levandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장47)
Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장50)
Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut brevior et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION