라틴어 문장 검색

Si enim Stanleius eam opinionem defenderet, filium Edwardi aliquem titulo ad regnum regis titulo potiore inniti, cum ipse tanta auctoritate et gratia apud regem floreret, nihil aliud hoc fuit quam universae Angliae verbis praeire ut idem affirmarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:11)
His datum est in mandatis ut cum turmis aliquot equitum, et peditum cohortibus, et tormentorum firmo apparatu collem circumirent ubi rebelles castrametati fuerunt, seque ultra eos sisterent, omnesque collis fimbrias et declivia obsisterent praeter ea quae versus Londinum patebant, ut ferae istae tanquam indagine clauderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:4)
Diplomata autem illa generalia quae gratiam praeteritorum rebellibus faciebant perpetuo arma sua et praeibant et sequebantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:11)
Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.
(불가타 성경, 아모스서, 8장12)
Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장45)
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장11)
Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장80)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장14)
At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장19)
Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장10)
Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:7)
Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:15)
Circuit et simili conuertit imagine caelum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 17:1)
Et quid, si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:18)
Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cum suorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quam viribus decernendum videret, subito adversariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promovere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION