라틴어 문장 검색

Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
multos praefecturis et procurationibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egregios viros et mox summa adeptos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장5)
Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a praefectura cohortis, Iulium Priscum tum centurionem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장1)
id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장5)
praefectura praetorii penes Arrium Varum, summa potentiae in Primo Antonio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장2)
simul amicis eius tribunatus praefecturasque largitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장9)
quaestor obtigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine vixit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 3:1)
praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 4:1)
ibi cum diutius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priore consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 2:1)
multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 4:1)
Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e more pro rostris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 6장 1:1)
Quaestori ulterior Hispania obuenit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 7장 1:1)
Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Catilinae nominatus et apud Nouium Nigrum quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio, cui, quod primus consilia coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 1:1)
eodem Nouium quaestorem, quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 2:3)
et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION