라틴어 문장 검색

Non tu, inquit, perfodisti domum?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Fur contione prohibeatur. Quidam cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius effodit et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. damnatus est diues. accusator contionari cum uellet a magistratu prohibitus agit iniuriarum. 2:16)
quodam tempore pater in cubiculo suo occisus inuentus est, uxor uulnerata, communis paries perfossus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.7)
Quidam cum diuitem proditionis accusasset, noctu parietem eius perfodit et scrinium in quo missae erant ab hostibus litterae sustulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.1)
1 ita tamen quod te Ravennae felicius exsulantem auribus Padano culice perfossis municipalium ranarum loquax turba circumsilit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:3)
erat siquidem materia iucunda, seu nupti- ales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:2)
quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:5)
Oeneae vindex sic ille Dianae erectus saetis et aduncae fulmine malae, cum premeret Pelopea phalanx, saxa obvia volvens fractaque perfossis arbusta Acheloia ripis, iam Telamona solo, iam stratum Ixiona linquens te, Meleagre, subit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권190)
manet ille ruentes angustus telis et inexpugnabilis obstat, non aliter - Getieae si fas est credere Phlegrae - armatum immensus Briarcus stetit aethera contra, hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Pallados anguis, inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum Martis, at hinc lasso mutata Pyracmone temnens fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo tot queritur cessare manus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권234)
huic leves galeas perfossaque vulnere crebro inserit arma ferens, huic truncos ictibus enses subligat et tractas membris spirantibus hastas, corpora tunc atque arma simul cumulata superstans incipit - oranti nox et iuga longa resultant - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권292)
"scilicet ut vanis avibus natoque domoque et thalamis potiare iacens, sileamus inulti Tydeos egregii perfossum pectus et arma foederis abrupti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권272)
atque uni missilis illi cuspide praefixa stat frondibus orba cupressus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권72)
illius exsangues umeri et perfossa patescunt pectora:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권234)
Agitur ora Lamus, fiet saucius inguina Lygdus, perfossus telo niveam gemis, Aeole, frontem, te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbe miserat, hunc virides non excipietis Erythrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권331)
hi praefixa solo vellunt munimina, at illi portarum obiectus minuunt et ferrea sudant claustra remoliri, trabibusque atque aere sonoro pellunt saxa loco;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권232)
sed fati monitus vicinaque funera sentit, ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti Dira ter admoto tetigit thoraca flagello, ardet inops animi, nee tam considere regno, quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris exspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권69)

SEARCH

MENU NAVIGATION