라틴어 문장 검색

quod et domnus praefatus rex non rennuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:4)
Sed non diu praefatus dux Tassilo promissiones, quas fecerat, conservavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:7)
Haec omnia peracta reversus est praefatus domnus rex in Francia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:4)
et inde reversus praefatus magnus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:11)
Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:4)
Receptis obsidibus vel sacramenta tunc reversus est praefatus gloriosus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:13)
Fuerunt praeterea munera praefati regis pallia sirica multa et preciosa et odores atque unguenta et balsamum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:4)
qui, cum in Saxoniam venisset, aegritudine decubuit perceptoque baptismi sacramento defunctus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:4)
multus honos auribus praefandus est - domus eius tota lenonia, tota familia contaminata:
(아풀레이우스, 변명 73:2)
ita mihi ingresso sanctissimam istam ciuitatem, quanquam oppido festinem, praefanda uenia et habenda oratio et inhibenda properatio est.
(아풀레이우스, 플로리다 1:2)
En ecce praefamur veniam, si quid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:8)
"Sed tuum postulatum praeponam periculo meo idque observatis opportunis temporibus sedulo perficiam,modo, ut initio praefata sum, rei tantae fidem silentiumque tribue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:4)
Magno denique delibutus gaudio dominus vocatis servis suis, emptoribus meis, iubet quadruplum restitui pretium meque cuidam acceptissimo liberto suo et satis peculiato, magnam praefatus diligentiam, tradidit;
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:1)
At ego stupore nimio defixus tacitus haerebam, mimo meo tam repentinum tamque magnum non capiente gaudium, quid potissimum praefarer primarium, unde novae vocis exordium caperem, quo sermone nunc renata lingua felicius auspicarer, quibus quantisque verbis tantae deae gratias agerem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 14:1)
Ibidem simulacris rite dispositis navem faberrime factam, picturis miris Aegyptiorum circumsecus variegatam, summus sacerdos taeda lucida et ovo et sulphure sollemnissimas preces de casto praefatus ore, quam purissime purificatam deae nuncupavit dedicavitque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION