라틴어 문장 검색

Iamque tempore, ut aiebat sacerdos, id postulante, stipatum me religiosa cohorte deducit ad proxumas balneas, et prius sueto lavacro traditum, praefatus deum veniam, purissime circumrorans abluit, rursumque ad templum reductum, iam duabus diei partibus transactis, ante ipsa deae vestigia constituit, secretoque mandatis quibusdam quae voce meliora sunt, illud plane cunctis arbitris praecipit, decem continuis illis diebus cibariam voluptatem cohercerem neque ullum animal essem et invinius essem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:2)
praesul dedit hoc mihi pallium
(ARCHIPOETA, I154)
et de nobis praesules nostri cogitarent,
(ARCHIPOETA, IV94)
commendetur largitas praesulum largorum;
(ARCHIPOETA, IV103)
tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
(ARCHIPOETA, V36)
cum de praesulibus male quisque loquatur avaris,
(ARCHIPOETA, VI31)
Praesul urbis Agrippinae,
(ARCHIPOETA, VIII1)
Eodem anno Aethelwulfus rex praefatum filium suum Aelfredum, magno nobilium et etiam ignobilium numero constipatum, honorifice Romam transmisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 8 11:1)
Quo tempore dominus Leo Papa apostolicae sedi praeerat, qui praefatum infantem Aelfredum oppido ordinans unxit in regem, et in filium adoptionis sibimet accipiens confirmavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 8 11:2)
Eodem anno Aethelwulfus praefatus venerabilis rex decimam totius regni sui partem ab omni regali servitio et tributo liberavit, in sempiternoque graphio in cruce Christi, pro redemptione animae suae et antecessorum suorum, uni et trino Deo immolavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:1)
Eodemque anno cum magno honore Romam perrexit, praefatumque filium suum Aelfredum iterum in eandem viam secum ducens, eo quod illum plus ceteris filiis diligebat, ibique anno integro remoratus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:2)
De quo veneno etiam praefatus ille Beorhtric rex inscienter gustasse aliquid refertur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:6)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVII, nativitatis Aelfredi praefati regis decimo nono, praedictus paganorum exercitus de Orientalibus Anglis ad Eboracum civitatem migravit, quae in aquilonali ripa Humbrensis fluminis sita est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 26 29:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVIII, nativitatis Aelfredi regis vigesimo, idem ipse praefatus ac venerabilis Aelfred rex, secundarii tamen tunc ordine fretus, uxorem de Mercia, nobilem scilicet genere, filiam Aethelredi Gainorum comitis, qui cognaminabatur Mucill, subarravit et duxit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 29 32:1)
Quibus illic advenientibus, confestim Burhred, Merciorum rex, et omnes eiusdem gentis optimates nuncios ad Aethered, Occidentalium Saxonum regem, et Aelfred, fratrem, dirigunt, suppliciter obsecrantes, ut illi illis auxiliarentur, quo possent contra praefatum pugnare exercitum.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION