라틴어 문장 검색

Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:1)
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)
sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장6)
quem vidit sequens aetas praepotentem, venalem et Claudii principis amicitia diu prospere, numquam bene usum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장8)
leves ignobiles poenis adficiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장8)
neque ignobiles tantum his diversi sententiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se cum coniuge et liberis victori permisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장3)
is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus quarum apud praepotentis in longum memoria est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 2장4)
iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장5)
ceterum derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercen- nario milite disserebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장9)
ne Romae quidem ignobile Carataci nomen erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장3)
nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장6)
ita codicillis praescripserat, cum etiam tum praedives et praepotens supremis suis consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장9)
nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 4:2)
venalia cuncta, praepotentes liberti, servorum manus subitis avidae et tamquam apud senem festinantes, eademque novae aulae mala, aeque gravia, non aeque excusata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장5)
Iulius deinde Civilis periculo exemptus, praepotens inter Batavos, ne supplicio eius ferox gens alienaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION