라틴어 문장 검색

quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt, et cremat insontes hostica flamma casas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1029)
vacuis querellae personant praesepibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium47)
o sancta praesepis tui, aeterne rex, cunabula, populisque per saeclum sacra mutis et ipsis credita!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias21)
ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2106)
in ista risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera ferri et decrepitum sic credere posse maritum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Abraham et Hospitio eius2)
praesepe iacenti cuna erat;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ab Angelis pastores admoniti3)
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 25)
Qualis apes aestate nova per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:8)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
" haec effatus equos numero pater eligit omni (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:13)
O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.20)
At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:1)
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:2)
Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti, inque vicem speculantur aquas et nubila caeli aut onera accipiunt venientum aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION