-
propterea [freta] sunt haec anni nominitanda, nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt fulmina tempestasque cietur turbida caelo, ancipiti quoniam bello turbatur utrimque, hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:9)
-
at retinere diu pluviae longumque morari consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum atque aliis aliae nubes nimbique rigantes insuper atque omni vulgo de parte feruntur, terraque cum fumans umorem tota redhalat.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:9)
-
hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër, sollicito motu semper iactatur eoque verberat anellum dubio procul et ciet intus, scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:14)
-
stridunt silvae, saevitque tridenti Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
- (Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:3)
-
— Belli simulachra ciebat.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 28:1)
-
belli simulachra cientur
- (Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 28:4)
-
Nomine quemque ciet:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 34:3)
-
aut te, praesage malorum Antoni, cuius laceris pendentia canis Ora ferens miles festae rorantia mensae Imposuit.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:41)
-
Hospitis ille ciet nomen;
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:30)
-
Hac ubi damnata fatis tellure locarunt Castra duces, cunctos belli praesaga futuri Mens agitat, summique gravem discriminis horam Adventare palam est.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:1)
-
Quid mirum, populos, quos lux extrema manebat, Lymphato trepidasse metu, praesaga malorum Si data mens homini est?
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:58)
-
Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit, Aethera seu totum discordi obsistere coelo Prospexitque polos:
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:64)
-
Tristis, ut in multo mens est praesaga timore, Adspexit patrios comites e litore Magnus, Et fratrem:
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:3)
-
et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur, quia post facta sepulcra manes vocantur, ut in tertio animamque sepulcro condimus et magna supremum voce ciemus;
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2193)
-
bella cient id est movent.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5411)