라틴어 문장 검색

De se stultus homo subuersus turbine lingue Corruit et fortes ista procella rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:11)
eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit.
(아풀레이우스, 변명 42:1)
animaduerteret illic paene simili purpura alios praesidere, alios uapulare;
(아풀레이우스, 플로리다 4:4)
nam illic quoque uideret hominem praesidere, hominem depugnare:
(아풀레이우스, 플로리다 4:6)
quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum;
(아풀레이우스, 플로리다 17:15)
remedio sagaci divinae providentiae fatalis dispositio subverti vel reformari potest.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:6)
Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:1)
deinde continuo umerum dextrum eodem successu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:3)
Adeo ut plane fiere nequiverit quin aliqua persona ex eminentioribus, cui Edwardus Plantagensita specialiter et familiariter notus fuisset, negotio praesideret, a qua sacerdos mandata reciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:7)
Cum postea certior factus esset comitem Lincolniae se partibus adiunxisse atque ducissam Margaretam factioni praesidere, periculum vere aestimare coepit, atque tanquam ea quae oculis cernuntur prospiciebat regnum suum iterum in discrimen venturum, sibique necesse fore rursus de eo dimicare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:29)
8. Ad sanctius consilium suum plurima negotia referebat, ubi frequenter et ipse praesidebat, satis gnarus hoc pacto se via recta et solida insistere tam ad auctoritatem suam roborandam quam ad iudicium suum informandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:1)
Alii denique solliciti videntur, ne in naturae inquisitione aliquid inveniri possit, quod religionem (praesertim apud indoctos) subvertat, aut saltem labefactet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:7)
unde tantae moles subvertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in cuniculis majoribus et bombardis videmus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:2)
ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subvertuntur, et in altum jaciuntur, a pusilla quantitate pulveris pyrii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:2)
Rex cum praesidet ipse in consilio caveat ne sententiam suam citius quam par est declaret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION