라틴어 문장 검색

conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, antea scierim, quaeque operis gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 255:1)
Non est bona valitudo mediocritas morbi."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:7)
Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 9:4)
Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:7)
Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:2)
Etsi nullis hortatibus 1 primordia nostrae pro-fessionis animatis neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae, non ego tamen tantum mei memineris non sum, ut a meis ac tuis 2 praesumam partibus aequali officiorum lance certandum, nam cum nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, nullum meremur, si par expectamus alloquium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 1:1)
Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina tam moenia, de minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque consulerem, fieretque actionum mearum quasi cuiuspiam fluvii placidus 1 cursus atque inoffensus, si e tractatu 2 tuo veluti ex saluberrimo fonte manaret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 1:1)
at nunc mediocritatem meam manet longe diversa condicio, cui per suspiriosas voragines et flagitiorum volutabra gradienti professionis huiusce pondus impactum est;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 6:1)
Praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr7)
Iunoni, Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION