라틴어 문장 검색

adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam nisi ea, quibus haec exornentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:2)
Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam orationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:2)
In illis enim causis quae ad delectationem exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspecta- tionem admirationem voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 2:2)
Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 166:1)
atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 166:1)
togam praetextam texi Oppio puto te audisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 8:1)
ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 2:11)
illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum procos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 3:1)
etiam praetextam si voles legere, Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 6:5)
videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 2:2)
'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:1)
et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:4)
etenim mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita turpis ne morti quidem honestae locum relinquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:6)
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:4)
si nulla est, quid exornamus philosophiam aut quid eius nomine gloriosi sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION