라틴어 문장 검색

criminibus debent hortos praetoria mensas, argentum vetus et stantem extra pocula caprum, quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I24)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
et credam dignum barba dignumque capillis maiorum, citius falsum producere testem contra paganum possis quam vera loquentem contra fortunam armati contraque pudorem.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI11)
nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)
Apollini ludos vovendos faciendosque, inque eam rem duodecim milia aeris praetori et duas hostias maiores dari, decemvirisque praeceptum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:4)
Cretatam praetor cum vellet mittere mappam, Praetori mappam surpuit Hermogenes.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXVIII5)
unde et pagani dicti sunt, quasi ex uno fonte potantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3822)
compita ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se, vel in easdem partes ex se vias atque itinera dirigens, sive is cum ara, sive sine ara, sive sub tecto, sive sub divo sit, ubi pagani agrestes, bucina convocati, solent certa inire concilia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3838)
et ut in Sullae scriptum historia videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano immolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum quidem C. Postumius haruspex oraret ilium ut in expeditionem exercitum educeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 105:6)
paucīs post diēbus, labōribus cōnfectīs, in contuberniō quiēscēbat cum optiō intrāvit eīque imperāvit ut ad praetōrium venīret.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī5)
Arguitur miles, rapitur in praetorium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.4)
sunt enim ut in castris sic etiam in litteris nostris, plures cultu pagano quos cinctos et armatos, et quidem ardentissimo ingenio, diligenter scrutatus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 6:2)
Apud me et milites et pagani, a quibus iustitia eius et humanitas penitus inspecta est, certatim ei qua privatim qua publice testimonium perhibuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 B2)
pagum lustrate, coloni, et date paganis annua liba focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권374)
Apud paganos, lucem esurientes, Solis dei, Solis invicti, cultus increbruit, qui oriens invocabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION