라틴어 문장 검색

contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:3)
quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:8)
se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:5)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis temporibusque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:1)
Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 7:2)
Non numquam candidatus aut natales competitoris aut annos aut etiam mores arguebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 6:1)
Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:2)
onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:5)
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)
qua me tibi, si facies ea quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 8:1)
ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 2:1)
hos ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non potest.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 8:5)
sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores evadunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION