라틴어 문장 검색

Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 34:5)
ideo prandere quoque commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 36:2)
Esuriens pauper telis incendor amoris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De eodem1)
eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:4)
nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 2:2)
Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:3)
tum etiam si sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:2)
ad quartum lapidem Campanae uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit et, cum altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 7:2)
saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 1:2)
Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subuertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura carminum Homeri uocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta ueneno et in auream pyxidem condito transiit in hortos Seruilianos, ubi praemissis libertorum fidissimis Ostiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 1:1)
Prandente eo quondam canis extrarius e triuio ma num humanam intulit mensaeque subiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:1)
Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus matutinisque horis, ac lauabat de die prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam praeter Matianum malum et modicam in ampulla potiunculam sumeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:2)
"Quid tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:24)
nunc ipsum id doleo, quod esurire, ah me me, puer et sitire discet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 217)
nam pransus iaceo et satur supinus pertundo tunicamque palliumque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 325)

SEARCH

MENU NAVIGATION