라틴어 문장 검색

tunc est Venus laeta, et pulchra virent arva segetibus, prata herbis, arbores foliis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:2)
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 1:3)
sic terra ipsa hic laeta segetibus et pratis ibi silvis et rupibus hispida, his sicca arenis hic irrigua fontibus, pars vasta aperitur mari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:3)
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt Prata movere animum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:1)
Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus Vincla suis magnis animis abrupit, et inde Fert sese campi per caerula laetaqua prata Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, Spiritus ex anima calida spumas agit albas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 8:2)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Data per manum nostram in prato quod vocatur Ronimed.
(Magna Carta 65:4)
Opportuna tamen valli pars visa propinqui, Quam Minuci castella vocant, et confraga densis Arboribus dumeta tegunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:3)
gregibus dumeta carerent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:87)
ac tota teguntur Pergama dumetis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:14)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos Faenius et breve rus udaque prata tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXIV1)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
et omnis gerundi modus tam ab agentis quam a patientis significatione similiter profertur, ut cantando tu illum, id est dum cantas, et frigidus in pratis cantando rumpitur anguis, id est dum ei cantatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7133)

SEARCH

MENU NAVIGATION