라틴어 문장 검색

peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram?
(아풀레이우스, 변명 24:3)
ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
(아풀레이우스, 변명 28:14)
Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a me quaesitum fingeretis.
(아풀레이우스, 변명 33:1)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
bene quod apud te, Maxime, causa agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis περι` ζώͺων γενέσεωσ, περι` ζώͺων ἀνατομῆσ, περι` ζώͺων ἱστορίασ multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus uaria tractantur.
(아풀레이우스, 변명 34:4)
Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant;
(아풀레이우스, 변명 39:13)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit;
(아풀레이우스, 변명 51:3)
ibi in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos;
(아풀레이우스, 변명 56:5)
praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum.
(아풀레이우스, 변명 56:8)
praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt:
(아풀레이우스, 변명 60:2)
at hoc ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix credidissem:
(아풀레이우스, 변명 64:12)
et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum.
(아풀레이우스, 변명 66:4)
nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse;
(아풀레이우스, 변명 68:12)
praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.
(아풀레이우스, 변명 70:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION