라틴어 문장 검색

Prisca puellares reverentia transilit annos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae71)
"fors iuvat audentes" prisci sententia vatis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum10)
laetatur terra reverso numine, quod prisci post tempora perdidit auri.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:64)
firmatur senium iuris priscamque resumunt canitiem leges emendanturque vetustae acceduntque novae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:309)
Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem conspicit Electram, natae quae sedula nutrix Oceani priscas inter notissima Nymphas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:93)
talem progenies hominum si prisca tulisset, Perithoum fugeret Theseus, offensus Orestem desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:48)
"en tibi prisca quies renovataque saecula rursus, ut rebare, vigent?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:184)
imperiumne Iovi legesque placerent et vitae Romana quies, an iura perosus ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:55)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati gratantur durasse diem moderataque laudant tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos vetuit currum praecedere patres:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:232)
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui, quod non ante fretis exercitus adstitit ultor, ordine quam prisco censeret bella senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:170)
hinc priscae redeunt artes;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:59)
te doctus prisca loquentem, te matura senex audit, te fortia miles adspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam praeferat Aonios meditantem carmine muros nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:81)
plus ideo sumenda tibi fastigia vitas, ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum semper erat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:157)
Ostentare suos prisco si more labores et gentes cuperet vulgo monstrare subactas, certassent utroque pares a cardine laurus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION