라틴어 문장 검색

Surgitur et misso proceres exire iubentur consilio, quos Albanam dux magnus in arcem traxerat attonitos et festinare coactos tamquam de Chattis aliquid torvisque Sygambris dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis anxia praecipiti venisset epistula pinna.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV65)
quod non dant proceres, dabit histrio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII33)
agnosco procerem:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII10)
"decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos, et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti, pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII37)
Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 1:1)
et subeunt plerumque provinciae proceres, raso capite, longi temporis castimonia puri, ferunturque divino spiritu, non suo arbitrio sed quo deus propellit vehentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:3)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
Pars magna senatus Et duce privato gesturus proelia consul Sollicitant, proceresque alii:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:33)
Peregrina ac sordida sedes Romanos cepit proceres:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:4)
proceresque tuorum Castrorum, regesque tui cum supplice mundo Adfusi, vinci socerum patiare, rogamus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:29)
Ast ego curarum, proceres, arcana mearum Expromam, mentisque meae quo pondera vergant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:37)
Nos in templa tuam Romana accepimus Isin, Semicanesque deos, et sistra iubentia luctus, Et quem tu plangens hominem testaris Osirin:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:4)
158 Sole orto eum assequuntur et Sextus filius, et alii proceres amicique.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권11)
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro, Et Romana petit imbelli signa Canopo, Caesare captivo Pharios ductura triumphos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:33)
Audax Thessalici nuper qui rupe sub Aemi Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus Pompeiumque ducem, caussa spectare vetante, Non timuit, fatumque sibi promisit iniquum, Expavit servile nefas, intraque penates Obruitur telis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION