라틴어 문장 검색

Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:8)
"Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo - numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae - sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:34)
Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:10)
Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:1)
Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:5)
corpus enim magis his vitiis adfine laborat, et mala multa animus contage fungitur eius.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:9)
Hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno, Heniochi, saevisque affinis Sarmata Moschis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:49)
' Sane certus et asper homo est, Procuratorem voltu qui praeferat ipso:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXI7)
alii hunc Capyn adfinem Aeneae tradunt, et ideo ei ab Aenea dari recti consilii principatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 355)
et cito se et Troianum esse et adfinem ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 433)
nec partem posvere svis bene addidit 'suis', id est cognatis, adfinibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6111)
Vergilius postquam paene occisus est ab Arrio centurione, Romam revertens, mandavit procuratoribus suis ut tuerentur agros suos et ad praesens obsequerentur Arrio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 17)
Mihi quoque, inquit Brutus, [et] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo exacturum negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 3:2)
Huic si paucos putatis adfines esse, vehementer erratis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:6)
quando igitur inest in omni virtute cura quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes denique - quoniam unam societatem hominum esse volumus - propter se expetendi sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION