라틴어 문장 검색

Praeterea si iam finitum constituatur omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:9)
ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:16)
quo cum bene semina aquarum multa modis multis convenere undique adaucta, confertae nubes umorem mittere certant dupliciter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:5)
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:4)
Neque enim licuit procurrere contra, Et miscere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:33)
procurrentibus praeminentibus, et obiectis et velut obviam venientibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2041)
procursu impetu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3791)
procursu una pars orationis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7111)
conferto coniuncto;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3691)
Is se in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:2)
"Modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:6)
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:9)
color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:6)
'tune aut inane quicquam putes esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, et quod movebitur ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:5)
est enim confertus voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION