라틴어 문장 검색

nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장1)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:1)
Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:3)
Videor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis veris interesse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 5:1)
Penelope mansit, quamvis custode carebat, Inter tot iuvenes intemerata procos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 419)
aemula Penelopes fieres, si fraude pudica instantis velles fallere nupta procos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 154)
inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores) nequiquam multis saepe petita procis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권73)
Ut qui perfusam miserorum saepe procorum Ipse suo melius sanguine tinxit humum :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:7)
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus (nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo divitibusque procis (ne me contemne) petebar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:18)
Clarissima forma multorumque fuit spes invidiosa procorum illa:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:3)
Nomine siqua suo fando pervenit ad aures Deianira tuas - quondam pulcherrima virgo multorumque fuit spes invidiosa procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:5)
Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:1)
" Territa sorte dei per opacas innuba silvas vivit et instantem turbam violenta procorum condicione fugat, nec "sum potienda, nisi" inquit "victa prius cursu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:8)
sed (tanta potentia formae est) venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION