라틴어 문장 검색

"Sed huius parricidi i mercedem falso regis nomine persolvisti tibi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 45:5)
Non magis Alexandri saevitiam quam Bessi parricidium ferre potuisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 18:2)
"Neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:139)
"Iudae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:45)
Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:9)
Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:6)
immo apertum parricidium, quod non viribus sed voluntate commisit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 11:6)
Sic - rarum alias decus - unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:1)
Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,et facinus infra gloriam fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 36:1)
Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 5:1)
Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 8:2)
Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 9:1)
Isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 9:2)
Brutus et Cassius sic Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse regno videbantur, sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 1:1)
Quippe Dones, quem rex Artageris praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION