라틴어 문장 검색

atque ita circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 4:1)
augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:1)
aegre id passi Helvetii, interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam militum in custodia retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장5)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
rapti e publico plerique, plures in tabernis et cubilibus intercepti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장4)
intercepti centum equites ac mille classici inter Placentiam Ticinumque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장4)
desertorem proditoremque increpant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum quisque flagitium aliis obiectantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장8)
propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi clamitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장5)
aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum, tot fortissimi viri proditoris opem invocantes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장7)
Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장11)
solacio fuit servus Vergilii Capitonis, quem proditorem Tarracinensium diximus, patibulo adfixus in isdem anulis quos acceptos a Vitellio gestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장5)
Celer professus sapientiam, dein testis in Baream, proditor corruptorque amicitiae cuius se magistrum ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장5)
neque proditoris neque hostium se consiliis uti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장3)
transfugae e transfugis et proditores e proditoribus inter recens et vetus sacramentum invisi deis errabitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장20)
plerique culpabant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION