라틴어 문장 검색

Productionis diversitas ad creandum ac novandum complures humano intellectui praebet facultates, dum ambitum tuetur atque operandi plus dat opportunitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:4)
si productio augetur, parum interest an detrimento futurarum opum vel ambitus salutis id accidat;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:2)
si silva quadam excisa productio augetur, nemo hac in computatione damnum metitur, quod territorium in solitudinem redigit, biodiversitatem vastat aut contaminationem auget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:3)
Quapropter nova prostat institutionis provocatio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:4)
213. Ambitus institutionis varii sunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:1)
Bona scholae institutio in pueritia et adolescentia iacit semina quae effectus afferre possunt in totius vitae cursu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:3)
Familia est locus integrae institutionis, ubi diversi aspectus explicantur, arte inter se coniuncti, personae maturationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 272:7)
Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:4)
Quoniam magna argumenta agitantur, sicut necessariae sunt institutiones quae potestate polleant ad ambitus damna punienda, aequabiliter oportet ut alius alium inspiciat instituatque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:5)
M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문1)
siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 38:2)
ex quo palam est, quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio, quam et primam habuit et diu solam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 10:2)
adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 2:2)
totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 38:1)
productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 261:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION