라틴어 문장 검색

adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:3)
haec inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus significat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 242:2)
quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:1)
nec vero si geometrae et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures vitas ad plura discenda desideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 267:1)
Veneror itaque inventa sapientiae inventoresque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 7:1)
Sed etiam si omnia a veteribus inventa sunt, hoc semper novum erit, usus et inventorum ab aliis scientia ac dispositio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:1)
an tu quicquam in istis esse credis boni, quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 2:6)
ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 21:1)
Professores aliarum artium volgo multique sunt, quasdam vero ex his pueri ad- modum ita percepisse visi sunt, ut etiam praecipere possent.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 35:4)
Liberque non ob licentiam linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio curarum animum et adserit vegetatque et audaciorem in omnis conatus facit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:6)
Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam ut deos ae professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:2)
"nunc mea felix, nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum, semel auctor ego inventorque salutis Romuleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.33)
sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 621:2)
Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque quibus quicquid hostes ingenti mole agerent ipse perlevi momento ludificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 432:1)
se peritum et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent, iis adversus inventorem usurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 296:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION