라틴어 문장 검색

ponamus, inquam, hoc si volunt, sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt, et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:20)
Alioquin cum Deus omnia quaecunque voluit faciat, et omnes salvos fieri velit, cogemur utique profiteri omnes quandoque salvandos esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:43)
si autem bona, cum possit, non faciat, et ab aliquibus quae facienda essent se retrahat, quis eum tanquam aemulum vel iniquum non arguat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:4)
Nabuchodonosor sic locutus est, ut dum potentiam Dei praedicat, justitiam ejus videatur arguere, quod in merito poenas sustinuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:60)
utique arguendus non esset, nec reus constituendus, quod ea non faceret quae facere non posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:7)
Unde ab omni mutabilitate Deum penitus immunem profitemur esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:7)
Nihil fit quod non ex aliqua providentia saltem divina proveniat, nec tamen ideo penitus eos errare dicimus, qui casu plurima fieri profiteantur, quantum ad nostram, ut dictum est, incertitudinem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:16)
Sed hoc verum esse in amore acquirendo profiteor;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:3)
Sunt enim quidam qui in dominarum aspectu adeo loquendi vigorem amittunt quod bene concepta recteque in mente disposita perdunt, nec possunt aliquid ordine recto proponere, quorum satis videtur arguenda fatuitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 1:6)
unde tua multum videtur arguenda temeritas, quod ea petis quibus penitus reperiris indignus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 9:3)
Profiteor etenim quod magnis sunt digna praeterita facta muneribus, verumtamen universis constat hominibus quod nullum in mundo bonum vel curialitas exercetur nisi ex amoris fonte derivetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:3)
Mirandum est quod dicis, et quod tam sophistice meos niteris sermones arguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:2)
Sed sine omni contradictione profiteor quod amor indifferenter cogit amare, sed aliud quod sequitur, scilicet amantem non debere distinguere nisi an amet qui petit amari, non suscipio, quia penitus est falsitati subnixum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:16)
Ad hoc quod tuo congruentia ordini et honesta exerces mercimonia meo sermone non arguo, sed quia mercimoniis intendens nobilem tibi quaeris amicam, quod inconcinna res est et amara valde tristisque plena eventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:7)
Quamvis nolim tuos sermones arguere, nulla tamen possum ratione videre, si plebeius nobilem in probitate transcendat, quare ipsum non debeat in suscipiendis superare muneribus, quum ab eodem Adam stipite derivemur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION