라틴어 문장 검색

Eius castra tenent illamque fatentur in armis Nequicie, Strages, Facinus, Violencia, Clades.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:5)
Monstraque mentitur, monstris maiora loquendo, Dum sceleri scelus accumulat Furiisque furorem Addit et Eumenides solito plus posse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:2)
iam mistica bella Rem sapiunt, pugnas cum res non ipsa fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:9)
probat ense quod ore fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:2)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
In corde vero, velut in medio civitatis humanae, magnanimitas suam collocavit mansionem, quae sub prudentiae principatu, suam professa militiam, prout ejusdem imperium deliberat, operatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:59)
Sed ne in hac meae potestatis praerogativa, Deo videar quasi arrogans derogare, certissime summi magistri me humilem profiteor esse discipulam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:86)
Terrestria animalia sub meae districtionis examine, diversas suorum obsequiorum meo imperio profitentur militias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:23)
Eorum siquidem hominum qui Veneris profitentur grammaticam, alii solummodo masculinum, alii feminum, alii commune, sive promiscuum genus familiariter amplexantur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:45)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:5)
Caesaries inducias adepta litigii, artificiosi pectinis fatebatur industriam, moderatae tamen comptionis libramine jacebat ornata, ne si comptionibus vagaretur anomalis, in femineam demigrare videretur mollitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:6)
Ibi tabulam sacramentalem testimonii, finem matrimonii, connubii pacificam unitatem, nuptiarum inseparabile jugum, nubentium indissolubile vinculum, lingua picturae fatebatur intextum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:4)
Hymenaeus vero in praesentiali Naturae conspectu sese genibus arcuatis humilians, destinatae legationi sese fatebatur obnoxium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:2)
Sic quoque prodigalitatis meretricata communitas, mentiendo largitatis profitetur honorem, divitiarumque torrens, paupertatis derivatur in aridum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION