라틴어 문장 검색

Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:1)
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:9)
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:2)
Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:14)
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:8)
Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:7)
quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 239:3)
quod adfectant quoque, tanquam copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:1)
Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 9:2)
Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:1)
Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi- nato ingruant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 136:6)
tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
Theseu, resiste, ne qua vis subita ingruat.
(세네카, Hercules Furens 9:30)
Et quis resistet, gemina si bella ingruant, Creo atque Acastus arma si iungant sua?
(세네카, 메데아 9:20)
Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION