라틴어 문장 검색

"Inlustri iam tum donatur celsus honore, squameus et rutilis etiamnunc livida cristis ora gerens vix arma domum sordentia castris rettulerat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)
paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 20:1)
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 156:1)
Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar, post argumentum huius eloquar tragoediae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol20)
sic hoc proloquar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 135)
Numquam etiam quicquam adhuc verborum est prolocutus perperam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 158)
Eo fit quia mihi plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2243)
Decet te equidem vera proloqui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 119)
quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 261)
Dum quidem ne quid perconteris quod non lubeat proloqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 263)
sed is quo pacto serviat suo sibi patri, id ego hic apud vos proloquar, si operam datis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS4)
Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 549)
Et ibi audacius licet quae velis libere proloqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 115)

SEARCH

MENU NAVIGATION