라틴어 문장 검색

moneant vos utriusque fortunae documenta ne contumaciam cum pernicie quam obsequium cum securitate malitis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장16)
namque Bessis ac Thracibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epistulae M. Ciceronis extent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum Asiae administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis uicinum suum Octauium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 2:2)
Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 1:1)
sero tandem documentis apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 2:3)
formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellens, beniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac promerendi amoris mirum et efficax studium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:2)
alium interpellatum ab aduersariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio futurus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:3)
maiore adeo et fauore et auctoritate adeptus est quam gessit imperium, quanquam multa documenta egregii principis daret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 1:1)
Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani - tantum illi ad promerendam omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum uituperatione publica caruit - natus est III.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 1장 1:1)
"Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 16:6)
nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 5:1)
"Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare, an vestri similes adhuc sitis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:5)
"Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:19)
"Et mei documenta vobis dedi et vestra habeo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:6)
Aderat nox, qua coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius documentum tot dies fuerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 14:1)
Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION