라틴어 문장 검색

Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium, sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:1)
Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret.
(카이사르, 아프리카 전기 90:4)
An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:26)
Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini."
(카이사르, 내란기, 2권 32:32)
His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장3)
dic talia numquam promeruisse Thetim nec cum soror Amphitrite nostro nupta Iovi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:116)
omnes paenituit pretii venumque redibat, dum vendi potuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:23)
Iam sola renidet in Stilichone salus, et cuius semper acerbum ingratumque sibi factorum conscius horror credidit adventum, quem si procedere tantum Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum paenitet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:288)
solus, militiae mira mercede, iugalem promeruit Stilicho socero referente coronam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae91)
transfluxere dies et, dum scripsisse priorem paenitet, aeternas itur in usque moras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum5)
nec tantam vilior unda promeruit gentis seriem:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:8)
amplexus hoc promeruere pudici!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:172)
Italiae sic te iam paenitet orae?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:74)
delicti paenitet illos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:154)

SEARCH

MENU NAVIGATION