라틴어 문장 검색

credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 1:3)
etenim si in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 2:3)
quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 1:2)
in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:3)
Me, ut puto, hominem non ignotum, elegerunt ad hoc officium [legatum] petieruntque, ut se reconciliarem aliquando amicissimis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:1)
rogat ut me sibi reconcilient.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 8:2)
Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:2)
nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:2)
quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, sic est fortunae promeruisse tuae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 732)
pro quibus optandi si nobis copia fiat, tam bene promerito commoda mille precer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 338)
sponte deae munus promeritumque patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권269)
“in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt” (Col 1,19-20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:3)
Verum enim, quando bene promeruit, fiat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1141)
Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5122)
Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 194)

SEARCH

MENU NAVIGATION