라틴어 문장 검색

Qui contemptus agnovit promissis motos multos suorum Maxenti partes suas deseruisse ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 3:2)
Tunc domnus imperator misericordia motus, non gaudens cupiditatis eorum promissa, sed de illorum dolens malitia, elegit strenuis et nobilissimis viris, Hotone de finibus Bergomensis, Oschis et Gariardus episcopis, et confortavit eos domnus imperator et dixit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 146)
Inde Carlomannus se revertendo Franciam iter arripiens, domnus Carolus benignissimus rex ivit ad Aequolesinam civitatem, et inde sumpsit plures *Francos cum omni utensilia et praeparamenta eorum et ibat super flumen Dornoniam et aedificavit ibi castrum, qui dicitur Fronciacus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 769 44:4)
eo quod sub iureiurando promissum habebat, ut in omnibus oboediens et fidelis fuisset domno rege Carolo et filiis eius vel Francis et veniret ad eius praesentiam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:6)
Quem imperator benigne suscepit - erat enim capcanus christianus nomine Theodorus - et precibus eius annuens muneribus donatum redire permisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 165:3)
Nam una civitate expugnata, quicquid in ea gente rebelle videbatur, subiectione promissa conquievit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 235:3)
Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:8)
Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:5)
At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:2)
Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:4)
Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:5)
quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno, quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum, pacificato Heriberto cum eo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:4)
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:3)
Cum timor in promptu sedeat, promissa timoris Arent.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:11)
capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
(아풀레이우스, 변명 4:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION