라틴어 문장 검색

Quapropter accepto consilio, urbem fideli custodia munivit, ac cives confortans, sine diutina mora se cum his adversariorum turmis confligere et viriliter agere promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:3)
Igitur post bellum et victoriam quam rex ad Abilin, quae est inter Ascalonem et Rames, adeptus est, siluit terra regis, et metus magnus corda Ascalonitarum et Babyloniorum concussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:1)
verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:6)
- Ubi rege machinas praeparante, Sidonii regi copiosam pecuniam, ne obsiderentur, promiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 7:2)
Hanc itaque victoriam Ascalonitae adepti, nulla mora urbis moenibus vim inferre conati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:1)
Cives enim et idem traditor fame intolerabili [0664C] oppressi, et vim Tankradi ultra sufferre non valentes, sibi parci rogaverunt, dextrasque sibi dari civitatis portas promittentes aperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:4)
Fidem, quam promisimus isti, quem satis perversum scio ac perjurum, non est Christiani moris violare, sed nostrum est, omni populo fidem et veritatem servare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:4)
- Rex adeptus victoriam, praeda onustus Jerusalem revertitur, et loca regni sui visitans consolatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 59:2)
Nec mora, rex, sicut promiserat, Japhet venit in magno apparatu armorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:10)
verum rex, Deo auxiliante, vix recuperatis viribus suorum invalescens, victoriam tandem adeptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:3)
Post haec Boemundus gravius assultum ad urbis Dyrrhachii ruinam iteravit, machinas et tormenta applicans ut custodes territi ex nova victoria quam adeptus erat portas sibi aperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:5)
Imperator vero post hanc compositam pacem Constantinopolim reversus, omnibus per regnum suum transeundi viam sine ullo impedimento concessit, sicut Boemundo et cunctis primoribus Galliae et Italiae, illic tunc temporis praesentibus, jurejurando promisit et affirmavit quando confoederati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:5)
Verum cives et primi civitatis nequaquam assequi se tantam posse pecuniam asserentes, omnem prorsus pactionem illis negaverunt, dicentes timore vitae tot millia byzantiorum illis se promisisse ut magis ad auxilium eorum animarentur, dum tanta illis pecunia offerretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:4)
Bertrannus vero precibus Tankradi nequaquam in obsidione hujus civitatis acquievit, propter fidelitatem, quam imperatori se promisisse non negabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:4)
Verum si ei in animo sederet, Gybel se obsidere et apprehendere promittebat, eo quod civitas esset Sarracenorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION