라틴어 문장 검색

Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis, [0455B] Incolumis languor, et satiata fames.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:2)
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Aureus tamen crinis gratiori igne flammantior, aureo diademati indignando videbatur praestare subsellia:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:6)
Nullus erat major, melior, vel gratior illo, Quo concludebat praedictis cantibus unus, Dulcis pentasonae cantus, vestigia cujus, Cujus adorabat vocem plebs aemula cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:10)
Et quae cum cithara discordi disputat ore, Psalterii condita favo, mellita sapore, Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:11)
Haec autem apostolicus mente voluntaria et intenta ut accepit, in omnibus se promisit mandatis parere sanctorum [0391D] precibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:9)
Et victoria hac jucundati, consilium invicem dederunt, ut in praesidio hoc remanentes, terras Solymani et principatum ejus facile in virtute sua obtinerent, praedas et escas undique comportarent, et secure Solymanum debilitarent, quousque magnorum principum promissus exercitus propinquaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:13)
Promiserant enim juramento nihil de regno imperatoris, non castra, [0427D] non civitates, nisi ex ejus voluntate aut dono, retinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:5)
Exarserat enim idem Turcus in illius inaestimabilem pulchritudinem, unde nimium aegre ferebat ipsius absentiam, cui adeo praemia promiserat, quae illius animo sic insederant ut ad nefandum maritum rediret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:9)
Promittebat enim se idem Turcus in brevi Christianum fieri, si forte a captivitate et vinculis imperatoris exiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:10)
Nisi vero et accipitres, aves domitae et gratissimae procerum et nobilium, calore eodem et siti moriebantur in manibus eas ferentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:10)
Illic Armenius quidam, qui cum Tankrado aliquandiu moras fecerat, et ejus notitiam habuerat, promisit se civibus urbis, gravi Turcorum jugo depressis, suggerere, ut in manu ejusdem Tankradi urbem caute et Turcis nesciis redderent, si forte locum et [0440D] opportunitatem reperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:2)
Post hujus Tankradi abscessum, Baldewinus iterato Turcos admonet, instat et promittit honores et praemia a duce consequi ingentia, et non solum illi, sed caeteris civitatibus praeferri, si urbem aperiant, si se suosque datis dextris in fidei obligatione intromittant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION